monumenta.ch > Plinius > sectio 239

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 239
{XCVI} Coagulum hinnulei, leporis, haedi laudatum, praecipuum tamen dasypodis, quod et profluvio alvi medetur, unius utrimque dentatorum. mirum barbaras gentes, quae lacte vivant, ignorare aut spernere tot saeculis casei dotem, densantes id alioqui in acorem iucundum et pingue butyrum. spuma id est, lacte concretior lentiorque quam quod serum vocatur. non omittendum in eo olei vim esse et barbaros omnes infantesque nostros ita ungui.